- ORANDI ad Mensam ritus
- ORANDI ad Mensam ritusapud Christianos usitatus, Patribus arcessitur ex CHRISTI facto, oculis in caelos sublatis, benedicentis panibus, Matth. c. 14. v. 19. Vide Basilium Seleuc. Homil. millud mirac.Sed et Iudaei, ut est in Iuchasin, p. 9. inter tria praeclara Mosis inventa, vel, ut ipsi appellant, Gap desc: Hebrew recensere solent Benedictionem cibi, ex Deuteron. c. 8. v. 10. quo e loco Rabbini multa commenti sunt, de ritibus in cibo sumendo adhibendis: inter quos praecipuus hic est, de gratiis Deo agendis, unde et variase in hunc usum formulae in eorum Ritualibus occurrunt. Vide Philonem de Vit. Contempl. Neque vero Paganis id instituti prorsus fuisse ignotum multa declarant. In Platonis Symposio, statim ut Socrates accubuit, conviovae libationes fecerunt et Hymnum Deo cecinerunt. Sic Athen. l. 4. Naucratitis morem fuisse, quoties conveniebant ad festi alicuius sollennis epulas, postquam in tricliniis discubuissent, ἐπανίςταςθαι εἰς γόνατα, τοῦ Ι῾εροκήρυκος τὰς πατρίους ἐυχὰς καταλέγοντος, surgere in genua, dum sacrorum Minister preces patrias recitabat, refert. Apud Stobaeum c. 41. Diotogenis Pythagorici exstat hoc praeceptum, Καλῶς δὲ καὶ τὸ τὸν Θεὸν εν ἀρχᾷ τῷ διίπνῳ καὶ τῷ ἀρίςτῳ ἐπικαλεῖςθαἰ οὐχ ὡς δεόμενός τινος τῶ τοιούτων᾿ ἀλλ᾿ εἰς τὸ μναςθέντα κατακοσμηθῆναι τὰς ψυχὰς. Bene fit etiam, ut Deus initio et cenae et prandii invocetur: non quia tale quid Numini sit opus, sed ut quisque Dei recordans animô sit compositô. Quô et illud Ovidii facit, Amor. l. I. Eleg. 4. v. 27.Tange precor mensam, tangunt quô more precantes, etc.Quod cum Pagani observaverint, monstro simile est, reperiri inter Christianos, qui secus faciant. Nam de sua aetate Chrysostomus testatur, fuisse nonnullos, qui neque initiô neque in fine cenae Deum laudarent, Homil. in Matth. 56. qui utinam nulli essent hodie. In eadem Homil. preces ἐπιτραπέζιοι, h. e. quae in mensa peragebantur, non communes omnium Orientalium, sed proprie quorundam Monachorum montes incolentium, fuêre, docente Casaubonô Exercit. XVI. §. 63. Vide quoque Brissonium d. l. p. 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.